Latin
Cap. XII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 275
Unproofread scanNot analysed yet
Animaduertendum tamen est, ne vel corpus repletum sit vel cacochimum, vel alde acuti sensus, in talibus enim haec, &dolores, &inflammationes absque alio iunamento, efficiunt. Nec alio modo sanatur haec vlcera gallica in pudendis, curatione à Galeno proposita in lib. 5. methodi medendi circa finem, cum ijs, quae strenue siccare possunt cum huiusmodi membra suapte natura siccissima, sint: verùm tamen est, quòd eiusmodi exiccantia mu tò magis iuuant, si eis admisceatur aliquid, quod expertum sit in hoc morbo iuuare, vt est praecipitatum. Medicamenta verò Gal. sunt colocynthis, &anetum combusta, pompolix, aloes, molybdena, scoria aeris praeparata, &huiusmodi alia. Haec autem vel sicca im poni possunt superposito aliquo caerato exiccante, vel cum vnguentis, &caetatis consimilibus admisceri.