# De morbo Gallico 275-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/275-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/275-2

Cap. XIII. De verucis. APPARENT etiam quandoque verrucae quaedan scissae non nimis dolorosae inaequales, & quae figura, substantia ficum praeseferunt, symptoma: quidem, quod & faedum est, & maximo impedimento auferun tur autem hae, si pensiles fuerint, ligatura, si verò sessiles, medicamentis emollientibus, & corrodentibus, vnde vsus ammoniaci cum squama aeris praeparata, & praecipitato est valdè conueniens. & vidi saepius citissimè, ac facillimè remotas, per aquam superius dictam, sed in hoc etiam symptomate curando necessarium est prius vniuersum corpus euacuare. VIC

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
