# De morbo Gallico 275

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/275

Animaduertendum tamen est, ne vel corpus repletum sit vel cacochimum, vel alde acuti sensus, in talibus enim haec, & dolores, & inflammationes absque alio iunamento, efficiunt. Nec alio modo sanatur haec vlcera gallica in pudendis, curatione à Galeno proposita in lib. 5. methodi medendi circa finem, cum ijs, quae strenue siccare possunt cum huiusmodi membra suapte natura siccissima, sint: verùm tamen est, quòd eiusmodi exiccantia mu tò magis iuuant, si eis admisceatur aliquid, quod expertum sit in hoc morbo iuuare, vt est praecipitatum. Medicamenta verò Gal. sunt colocynthis, & anetum combusta, pompolix, aloes, molybdena, scoria aeris praeparata, & huiusmodi alia. Haec autem vel sicca im poni possunt superposito aliquo caerato exiccante, vel cum vnguentis, & caetatis consimilibus admisceri.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
