Latin
Cap. XIII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 276
Unproofread scanNot analysed yet
DE MOREO CALLICO. De gonorrhea. Cap. XIIII. tor, aut SOLET quoque hic morbus incipere à faeda gonorrhea, quae cum gallica est statim ex vnico tantum congressu quandoque ibuadit, ita vt manifestum appareat contagium, cognoscitur tamen gallicam esse ex plurima educta materia, colore liuida: curatur verò, si post necessariam totius euacuationem, semen supprimetur, &viscidum reddatur praebendo aliquem tonum vasis semiualibus cum ijs, quae moderatè adstringunt, cuiusmodi est electuarium, quo maximè vtor ex radicibus nympheae, seminibus lactucarum, &agni casti, apposito gummi drangati, mastiche, ac thure, addito aliquo genere terrę, vt bolo Armena vul gari, vel terra sigillata cum seminibus melonum, &cucurbitae. cauendum tamen est ab vsu valde adstrin gentium, &praesertim circa principia, periculum enim est, ne parua illa materia retenta laborantes ad peiora symptomata deducantur, vt saepè multos ab imperitis deductos fuisse conspeximus. De bubone. Cap. XV. SOLENT bubones insequi gonorrhaeam, vel pu dendorum caries, &verrucas, &ex huiusmodi progressu cognoscuntur esse gallici, quanuis etiam gallici sine hoc progressu coutingant, affecto iecore, sicu ti perpetuo afficitur in hoc morbo. in horum verò cu ratione in principio neque vena est scindenda, neque pharmacum purgans exhibendum, praeter aliquod le nitiuum, nè fiat retractio materiae facientis inflamma tionem ad intra venas, nisi fortè summa fuerit repletio, vel cacochymia, tunc enim &venam secare, &pur gans aliquod medicamentum exhibere poterimus, non enim in hoc fiet retractatio materiae facientis inflammationem intra venas, &licet in caeteris inflammationibus prima intentio sit materiae repulsio, in hac tamen, sicut &in alijs, quae accidunt in locis, in quibus membra principalia superfluitates expellunt non conuenit repulsio, &qui materiam hanc repelle re voluerunt, multa mala symptomata induxerunt, &morbum Gallicum confirmarunt, quapropter in bubonibus huiusmodi primum, quod intendunt Medici est materiae suppuratio, vt facta suppuratione, ac lo co adaperto non solùm euacuetur materia, quae in lo co inflammato continetur, sed etiam corpus vniuersum expurgetur, seruando locum diutius apertum, sic enim continuatae fiunt euacuationes, vnde saepius hoc modo sanatus est morbus iste Gallicus absque alio au xilio, statim itaque ad ea, quae suppurationem faciunt veniendum, &si dolor adest intensus optimum erit cataplasma illud Gal.