# De morbo Gallico 277

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/277

ex farina, oleo, & aqua, si durus sit tumor praestans est lenimentum ex hutiro, axung. & ol. axung. & ol. amygd. dulcium, appositis lanis suc cidis. ad extrahendum autem quod necessum est, cum videmus ad discussionem properare, & alia morbi Gal lici signa increscere, conueniens est emplastr. excapis, radic. lil. alb. fermento, & caricis. Quòd si contumaces fuerint cucurbitulis extrahuntur, apposito etiam emplastro illo mollitiuo, quo passim Veneti vtuntur, vel etiam diachilo simplici, vel consimilibus suppuratione autem facta bubones aperiuntur, vel ferro, vel igne, vel caustico aliquo medicamento, aper tione potius magna, quàm parua, & angusta, ne vlcus reddatur sinuosum, atque vt crassae materie effluere possint abstergatur verò, mundi ficetur, & vltimo, cum diutius permanserint apertum. & multa ex eo fuerit educta materiae ne amplius aliquid effluat, consolidetur. IVIDITO DE MORBOOALLTCO. 225 De Pustulis.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
