Latin
Cap. XVI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 279
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVIII. ACCIDIT etiam in ossibus caries, molestissimum quidem symptoma, &praecipuè si fuerint in palato, vel naribus, vbi ossa facilè corroduntur, &si hoc symptoma in palato acciderit, laborantes naribus loquun tur, &omnia liquidiora quae per os assumuntur ex na ribus liquantur, &ideò quàm citissimè huiusmodi periculo est occurrendum, &cum caries in extimis partibus apparet, statim diuidenda est pars affecta vsque ad os subiectum, vel ferro, vel caustico medicamento, &illud ossis, quod suerit corruptum auferendum, &postea consolidandum vlcus prohiberi etiam debet ossis putredo per medicamenta, quae strenuè siccare possunt, cuiusmodi sunt ol. ex sulphure, vel ex calchanto, &aqua plantag. quae receperit alumen, &sublimatum, vng. etiam aliquod, in quod praecipitatum admittatur: debent autem solliciti, &diligentes esse medici, quum vident pustulas, &vlcera palati, vt occurrant (quantum fieri potest) corruptioni ossis. praeexigitur etiam, &in hoc symptomate curando euacuatio, &expurgatio corporis vniuersi. De tophis.