# De morbo Gallico 279

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/279
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/279

Cap. XVIII. ACCIDIT etiam in ossibus caries, molestissimum quidem symptoma, & praecipuè si fuerint in palato, vel naribus, vbi ossa facilè corroduntur, & si hoc symptoma in palato acciderit, laborantes naribus loquun tur, & omnia liquidiora quae per os assumuntur ex na ribus liquantur, & ideò quàm citissimè huiusmodi periculo est occurrendum, & cum caries in extimis partibus apparet, statim diuidenda est pars affecta vsque ad os subiectum, vel ferro, vel caustico medicamento, & illud ossis, quod suerit corruptum auferendum, & postea consolidandum vlcus prohiberi etiam debet ossis putredo per medicamenta, quae strenuè siccare possunt, cuiusmodi sunt ol. ex sulphure, vel ex calchanto, & aqua plantag. quae receperit alumen, & sublimatum, vng. etiam aliquod, in quod praecipitatum admittatur: debent autem solliciti, & diligentes esse medici, quum vident pustulas, & vlcera palati, vt occurrant (quantum fieri potest) corruptioni ossis. praeexigitur etiam, & in hoc symptomate curando euacuatio, & expurgatio corporis vniuersi. De tophis.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
