# De morbo Gallico 281

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, NIOITT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/281

Cap. XXIII. De dolore. INTER omnia verò symptomata nullum est, quod magis laborantes excruuet, quàm dolor, in cuius ablatione, quamuis tripliciter possit remoueri, vel per causae remotionem, vel per anodina, vel per stupe fatientia, nunquam tamen in Gallico dolore stupefacientibus est vtendum, vt materia crassa, & praua ma pis incrudetur. Vnde alijs duobus auxilijs procedendum, & primò anodinis verę, quae conficiuntur ex moderatè calefacientibus, & fouentibus calorem innatum cum leui discussione. qualia sunt decocta ex chamemęlo, aneto, & seminibus odoratis addita quantitate aliqua Guaiaci, quibus postea per spongias locus dolens foueatur, idem faciunt inunctiones ex oleo chamem. anetino, & consimilibus, saccultetiam re pleti floribus chamem aneto, & surfuribus madefacti aceto calefacto deinde pro causae remotione facta prius euacuatione, vtendum est reuellentibus, repellentibus, & vltimo discutientibus. Non tamen mihi probandi videntur, illi qui pro his doloribus remouendis vtuntur a principio magnis medicamentis, purgantibus etiam sine correctione, concocta enim sunt vacuanda. & qui conantur in principio inflamma tionum materiam medicamento educere nihil à par te affecta euacuant, & sanas, ac vicinas partes colliquant, vt Hipp. docuit, Neque pariter probandos cen seo illos, qui, ad hanc intentionem vtuntur inunctio nibus, & caeratis hydrargirum recipientibus applicatis supra loca dolentia, & maximè si dolor fuerit in ca pite, maius enim ex huiusmodi auxilij nocumentum quàm iuuamentum affertur. Verùm quandoque tam seuus INTOT DIMOR

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
