# De morbo Gallico 30

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/30

Addatis tertio si ab illo aspectu facta esset aegritudo haec, & ab illo adhuc foueretur, sequeretur quòd omnes actiones, quae proueniunt ab astris semper durarent & tamen videmus hoc non fieri: agitur enim iam to annus fermè, & tamen adhuc perdurat, ergo nonor tus ratione aspectuum. Praeterea si siderum aspectus sui huius valetudinis causa quot boni aspectus successe re? facti sunt plures aspectus in domo sanitatis, & opu mi, cur morbus hic non est destructus ex toto? De causa autem illa, hoc est de diluuio. audiatis quid sit dicendum, notandum quae dicam, altiusculè tamen repenNos diuidimus morbos in communes, & non co munes, communes sunt duum generum. communis qui vniuersum corpus inuadit veluti febris, lepratio febris enim est calor praeter naturam accedens adiaturam ignis, quo primum laeditur cor &c. Pariter lepra tot a intima viscera, & corium exterius inscit. de hoc non loquimur. Praeterea est morbus communis apud Gal. in principio epidem. & est ille quihaber quandam coniunctionem & societatem inter se: exempli gratia, mille homines laborant eodem mor bo puta febre, cum humoni febris in isto, & in isto, & in illo habeat communitatem, & consensum vocamus conmunem morbum, & hi dicuntur in lib. de natura hu mana conimunes, & valdè communes. à Gal. in pręf. epid: valdè populares. istorum communium morborum talis est natura, vt plurimos homines simul, & semel, eodem tempore corripiant, & simul, & semel desinant, secundò vt hoc fiat in eadem regione, tertiò vt seruata communi quadam ratione, & natura re periantur in omnibus. Epidemialis enim morbus communis est vt infra dicemus. Huic morbo opponitur situr ille, qui vocatur à Graecis sporadicus, id est dipersus, quia dispergitur, & disseminatur, Ita nos di uimus morborum alium esse communem, alium diuersum.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
