# De morbo Gallico 36

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/36

De parte quae primo, & per se laboret, & quòd non est communis toti corpori. Cap. IX. VIDENDVM est quid nam sit ista lues, sed quoniam veluti Hydra apparet, quae non vnum caput sed septem habebat, & vno resecto multa renasceban tur, sic meritò istius morbi laborat caput, facies, cru ra, articuli, pudenda &c. ideò necessariò quaerendum quae nam sit pars, quae primò, & per se laboret; deinde succedet facilis naturae morbi inquisitio. Posset quis dicere quòd vniuersae partes corporis sint subie ctum. Quod falsissimum est: nam sicut in febre, & alijs communibus morbis audistis, sunt communes morbi, aut respectu corporis vniuersi, aut respectu speciei: respectu speciei, qui vno & eodem tempore, & senes, & pueros, & viros, & foeminas aggreditur. Praeterea dicitur communis respectu corporis, vt sebris, quae inuadit totum corpus. nam licet cor primò patiatur tamen totum patitur corpus. At Gallicus morbus corripit omnes particulas corporis ergo communis est. Sed habetis instantiam, quia aliquan do caput, aliquando pudenda, vt in pueris assumentibus lac Gallicarum mulierum non patiuntur, ideò non possumus tutò affirmare morbum esse communem, gust Quòd pars quae primò & per se patitur non sint pudenda. Cap. SI igitur morbus non est communis, quaeramus quae sunt particulae, quae primò inficiantur ab ipso morbo? In hoc dissentiunt scriptores, qui variè mul ta obseruarunt.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
