# De morbo Gallico 37-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IVILITT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/37-2

IVILITT missam orilinguam, per oscula, & suauia, per su de re, contactus, & amplexus communicatur aegritum ista. Praeterea solet mulier patiens cariem in palate communicata saliua, & sanie inficere amicos. cum igitur tot vijs introducatur morbus, ergo pudendum non est subiectum proprium. Praeterea obseruabitis in Praxi puerulum lac matris infectae suggentem insi ci, & tamen pudendum nihil pati. Praeterea videbitis puerulos nascentes ex foemina infecta, vt feran peccata parentum, qui videntur semicocti veluti Gan bari elixi, non habere pudenda infecta: ergo pudenda non propria sedes morbi.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
