# De morbo Gallico 37

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/37

quidam tenent esse pudenda, & mo uentur hac ratione valida, quoniam primum quod inficitur vel est sedes ipsa, vel pudendum mulieris aut viri: cum igitur videant quòd saepissimè per has vias concipitur morbus, & semper remanet vestigium circa pudenda, nisi ex toto tollatur lues ideò illa primò, & per se sunt subiectum. Et quod est hoc vestium? Fermè semper nisi sanentur hanc habent con tionem, vt quoties cum muliere digladiantur etiam si munda sit, excorietur saltim glans. Hoc est genus reliquij. Praeterea sanatur caries, post hanc succeut caro dura, callus durus qui ad annos producitur, nisi ex toto liberetur aeger. hoc est secundum. tertium est quoniam in aliquot reperietis, qui vlcere, vel carie Gallica laborarunt, quod suboritur in pudendo, vel per dorsum, vel ad latera veluti neruus pars quaedam dura, & oblonga vsque ad finem valetu si perseuerans. Cum hoc obseruarint Medici col legerunt partem praecipuam, atque Regiam affectus uius sedem esse pudenda. Praeterea Gonorea decidit, ca ries erodit, prorumpunt bubones. Haec sunt principia, & veluti milites leuis armaturae victorem Gallicum exercitum praecedentes, quis ergo dubitabit subiectam partem primam esse pudenda? Verùm quam vis haec sententia probabilis sit, à me non probatur ratione hac ducto; quoniam multos vidilue hac laborantes non infectos circa pudenda: nam per intro

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
