Latin
Cap. XII
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. LEONICENVS dicebat esse morbum curaneum vt in scabie, lichene, &similibus affectibus apparet, ideò tenebat cutini esse proprium subiectum. Pili haerentes cuti cadunt, &sunt adnati cuti. Praeterea pustulae, lichenes, cutim afficiunt ergo cutis proaria pars subiecti. Tamen non videmus haec omnia in omnibus. quot sunt laborantes à defluuio pilorum immunes? Praeterea circa caput fit fluxus iste, non circa alias partes ergo non dicere possumus vniuersam cutim pati. Quare cum non probemus sententias alias, multò minus, probabimus crura esse subiecta (vt falsò quidam persuadent) quoniam perpetuum non est, vt semper quandiu duret morbus duret affectio illa.