# De morbo Gallico 44

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, DIDITO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/44

defluunt pili, adest Gonorea sine vlcere, & tamen adest morbus Gallicus sunt symptomatici affectus consequens, tamen non est propria natura Gallici. Quòd non sit frigida, & humida intemperies. Cap. XVI. QUIDAM dicunt esse intemperiem frigidam, & humidam epatis, quia abundant talia excrementa. vos videtis robustissimos iuuenes, qui nunquam expuunt, postea adeò expuere, vt sit incredibile. Prę terea ventriculus, & omnes venae explentur hac ma teria pituitosa, ideò necesse est vt dicamus epar pati intemperiem frigidam, & humidam. Domini si ventricu lus esset locus affectus reuera potuissent colligere hoc, quoniam abundat pituita Epar frigidum, & humidum gignit sanguinem sapiens pituitae naturam, non veram pituitam, quae gignitur in ventriculo, si est mucus gi gnitur à cerebro vel male affecto, vel in quo materia multa luxuriet. non igitur valet, abundat pituita, ergo est intemperies frigida, & humida epatis. Vos vide tis homines laborantes calida epatis intemperie, & sicissima, expuere lagenas pituita plenas. Quod non sit calida, & sicca intemperies.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
