# De morbo Gallico 48

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/48

Cap. XVIII. ALII opinati sunt epar pati intemperiem calidam, & humidam, & huiusmodi esse Gallicum, neque solùm hoc, sed putredinem addunt illi intemperiei admixtam. huius sententiae fuit Io. Gallus vir doctissimus, cuius opinionem sequuti sunt alij doctissimi, & grauissimi doctores, mouenturque hac ratione, & di cunt, morbus Gallicus est contagiosus, at omnes huius modi morbi habent putredinem, & corruptionem substantiae illius partis, in qua est morbus, ergo ille morbus habet dissolutionem substantiae secum epasis, at in putredine semper adest caliditas, & humiditis, ideò affectio Gallica erit intemperies humida, & calida epatis, vel eius putredo.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
