# De morbo Gallico 57

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, AVIDITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/57

quòd hoc sit verum dicimus, quod denenatus morsus dicitur affectio in tota substa valicuius visceris, hoc est cordis, perit homo ex ictu Venenato, quia statim laborat cor morbo in tota sub stantia, quia morbus habet analogiam ad spiritum vi talem, est hic mulier quae vestitur indumentum pesste laborantis, primùm quod tangitur est corium, pri mum, quod recipit sunt venae, & porositates, afficiitur primum cor, ergo non indifferenter omnes partes. Praeterea est iuuenis vestem induens phtisici, & breuiter inficitur pulmo, quia assectio ista habet prae scriptam illam partem nobilem. His ita constitutis videamus modò an istae notae adsint in lue Gallica. & rimùm haec est vna potissima conditio, quod non ce dit medicamentis inuentis ratione. testantur medici, qui aderant in principio, qui desperarunt in arte, cum viderent Methodo non potuisse inuenire rationem curandi, & erant in maximo despectu medici tum tem poris apud omnes, & nisi Hispani illi superuenissent docti quomodo ibi morbus sanaretur. & nisi casu chi rurgici audacissimi inuenissent Hydrargyrum adhuc rebellis esset morbus, adhuc saeuiret. Praeterea hepar est quod inficitur, & hepar est pars nobilis, ergo adest secunda conditio. De tertia quòd tantum hepar, & non aliae partes, patet. ego video puerulum conceptum in vtero matris ex imateria Gallica, illi per spatium nouem mensium non est infectum nisi epar, nonne potuit infici cerebrum, & cor in illa colluuies Ergo scratis quòd Empirica est morbi huius curatio, cum habeat laesionem partis nobilis, & determinatae, cumque sit affectus in tota substantia, sed quidam vo sunt reddere causam cur hepar in hoc morbo inficitur, & haec est. nos videmus quòd inficitur homo per contagium, aut osculo, aut coitu, aut actritu: communicatio ista primum fit ad venas, quàm ad arterias, quoniam copiosiores venae reperiuntur, & in coi tu, & frictione, aperiuntur, dilatatae admittunt saniem illam, & materiam Gallicam, & quia venae istę pertingunt ad hepar, non ad cor, ideò primò, & per se hepar inficitur. at arteriae sunt solidores, nec sunt. frequentes in exterioribus, & haec est ratio cur leditur primùm hepar non cor.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
