# De morbo Gallico 58

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, AVIDITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/58

Pulcherrimum quiddem est hoc commentum, atque inuentio subtilis, & placet his, qui volunt certas rerum reddere causas, sed ego nolui credere hoc, quia si esset verum sequeretur quod in ictu venenoso non primò cor, sed hepar laboraret, pariter in vsu vestimentorum physici, & pestilentis hominis, tamen videmus infici cor. Pungitur cuticula in ictu venenoso, & tamen venula aliqua perforatur, praeterea venenum epotum pertran sit per hepar, & saepe non laedit hepar, sed cor, ad quòd secundò venit, in puerulo quem dixi nutritim, vtero per nouem menses possibile non est, quòd aliquando non communicetur cordi cum sit puerindu lus in sacculo Gallico, sed quia morbus hic habe analogiam ad spiritum, & totam substantiam hepans ideò hic morbus occulto mon introducitur, & estes tota substantia hepar inficiens, cuius mensuram sere, aut verbis explicare non possumus, sicut neccuam formarum, atactus, & passiones in tota substanta notos dico antiquioribus, & etiam Gall. nam si legi mus eum tertiò de temp. cap. primò, videbimus certò, quòd dum loquitur de medicamentis inquit, quòd nullum medicamentum calefaciens, aut siccans, refrigerans, aut humectans agit à propria substantia, ex quo loco colligimus quòd dantur actiones, & passiones, & alterationes in corporibus nostris, quae ni hil habent commune cum temperiebus, idem 13. me di. 6. loquens de dolore inquit, quòd nos debemus ten tare inuentionem medicamentorum sedantium dolorem si illud quod facit dolorem à tota substantia savit, debemus inuenire medicamentum à tota substantia sanans. ego video Gall. supponere alterationem à tota substantia laedentem. Venenum à tota substantia sacit dolorem, non quia calefaciat, aut siccet, vel alia qualitate aggrediatur. ideò ex his colligere possumus alenum cognouisse alterationem, & immutationem à substantia propria, & quòd morbus Gallicus sit in hoc genere morbi pro concluso, & declarato habeatis, quod autem habeat analogiam ad spiritus naturales, hoc est quòd primò, & statim illos corrumpat, atque inficiat probo.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
