# De morbo Gallico 59

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, AVIDITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/59

Nisi inficeretur primò spiritus saepe, & saepius non gigneretur, & tamen gignitur, Nam ego vidi homines nunquàm passos vlcera, nunquàm gonoream, quaero ego quomodo infectum est hepar, quomodo potuit pertransire huiusmodi affectio ad hepar? nam si vos dicetis infectum est hepar quia infecti sunt humores, qui sunt circa partes, ego dicerem quòd oporteret partes illas etiam esse infectas, necessarium est igitur, vt spirituali modo pemetrarit labes ad hepar. Ego curaui quatuor, aut quinque passos Gallicum, gummata, & pilorum de fluuium, & nunquam sensisse pruritum circa puden da, nec vlcusculum minimum, nisi ergo ipsi spiritus sint primi, qui instrumentum proprium visceris, recurrentes ad proprium fontem inficiant, ego nescio quid dicam. Praeterea homines vno coitu infecti sunt pessimè, ita quòd sequenti diè apparuerit bubos erant 12. scolares, qui duxerunt meretricem in domum quandam, vt experirentur an eius esset appetitus insariabilis, ex his tres infecti sunt, inter quos mus fuit, qui semel tantum cognouit scortum illud, nihil tunc apparuit in pudendo; sequenti die statim taepit erumpere bubo, & postea tota barba, supercilia, & capilli euanuerunt, laborauit doloribus inten sissimis, cur ergo hic potuit infici ita valide vt sequenti mane hepar materiam ad pubem transfuserit? ego non valeo aliam assignare causam, nisi quia spiritus succensi sunt, cum sint agentia valde velocia, ideò po tuerunt inficere hepar. Reuocetis in mentem quomodo fieri potuit vt medicus accedens ad lectum pesti lentis post duas horas grauetur eadem febre pestilenti vix attracto aere per fauces, in quo laborans fuerit, post spatium duarum horarum videbitis erumpentem Carbunculum ad axillas, vel inguina. Praeterea quòd huiusmodi affectus primò spiritus inficiat vos hac ratione cognoscere potestis. Nos videmus plurimos pati intemperies hepatis, & non videmus signa dissipationis spirituum, vt in Gallica lue.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
