Latin
AVIDITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 60
Unproofread scanNot analysed yet
primum enim fiunt malae concoctiones in ventriculo, cerebro, &caeteris partibus similaribus, vnde hoc? nisi quia fiunt spirituum dissipationes: nam vera, &immediata instrumenta actionum sunt spirituum, vitalium vi tales, animalium animales, naturalium naturales. vnde labefactata actio spiritus indicat labefactatos. Praeterea statim concidunt in torporem vniuersi corporis, immutatur color faciei in Gallicis, vnde est hoc nisi, quia dissipati sunt spiritus? praeterea cessat appetitus coeundi. ego noui infinito: iuuenes robo re virium valentes, atque semper astantes mentula erecta, satiriscos istos, vix primùm Gallicum libantes decidere ex hoc appetitu, &nullam aliam ob causam nisi, quia dissipati sunt spiritus. Ideò colligo Gallicum esse affectionem hepatis in tota substantia dissipantem spiritus. De modo generationis morbi. XXI. Cap. Ex quo modum generationis affectus colligere possumus. Nam fit per contagium, omnis morbus qui fit per contagium fit per communicatam substantiam, quae communicatur vel immediato contactu corporum seinuicem tangentium, vel per commune corpus ambiens, scilicet aerem. Docebo. cum omnis morbus contagiosus sit collocatus per totam substantiam, ideò opportet vt inficiatur tota substantia, exem pli gratia in phtisi adest vis ista contactus, quoni pulmonibus continuò exhalat vapor, hic autem va por sunt corpuscula quaedam minima illius saniei, quae exhalant cum aere, &diffunduntur, per ambien tem aerem, qui attahitur ad pulmones alterius, &si reperiunt materiam praeparatam inficiunt, &communicant niorbum, idem accidit in febre pestilenti, in morbo oculorum, fit autem contagium per conta ctum corporum, non per ambientem; est mulier laborans scabie, habet corium exulceratum, tangit iuuenem, simul corpora fricantur, fuligo exhalans à eute eius scabiosa inficit cutim, statim repertum hu morem fermentat, fermentatio facit ebullitionem, &ita sit contagium.