# De morbo Gallico 62

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, AVIDITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/62

cum sit certum non esse morbum, qui ortum ducat à causis communibus, ab aere, aqua, & Sole, cum non sit epidemialis affectus, praeterea cum non oria tur ex interna humorum colluuie à rebus non naturalibus facta. Verum omnis occasio in contagium refertur; & primùm sunt causae externae, secundò internae. inter externa est contactus per communicationem substantiae, communicatio fit communica ta sanie, vel fuliginosis vaporibus ex infecto corpore ortis, sed non vna est ratio extrinseca, qua huiusmodi substantia communicari possit, neque omnis pars est apta ad recipiendam communicationem. Partes aptae primùm sunt pudenda, quae requirunt haec duo; primùm, vt molles sint, deinde vt per actri tionem incalescant, & rarefiant; Hinc est quod qui non admodum duri sunt in coitu, hoc est qui non tar dè emittunt semen difficilius inficiuntur; qui verò tar dè illud iaculantur, faciliùs, quia incalescunt magis, rarefiunt partes, & praebetur aditus morbo. Praeterea oportet vt pudenda sint admodùm mollia, nam dura, & callosa non ita facilè admittunt vaporem caliginosum, Hinc ego inter mille homines non credo quòd viderim duos qui habeant detectam glandem, & praeputium decurtatum infectos Gallico. ratio est quoniam detectę glandis durius corium redditur, atque callosius. At qui oblongum habent praeputium, glandemque obductam facilius infectos vidi, quia glans & interna pars praeputij mollior est.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
