# De morbo Gallico 63

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, AVIDITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/63

Praeter pudendas partes additur etiam os ob molliciem ipsius, & raritatem substantiae, quae facilè admittit saniem; vn de lis, & linguae, & saliuae communicatione lues alte ri infigitur. Praeterea tota cutis quoties est rarefacta vel receperit scabiem Gallicam, si quis cum ipso scabioso dormiet, scabiei pruritum sentiet, atque luis Gallicae morsum. Hinc coitus inter extrinsecas cau sas connumeratur, sicut exosculatio, contactus, & fricatio. Verùm adduntur & vsus vestium, nam si quis Gallici caligas induatur Gallico inficitur; Hocque maximè erat temporibus nostrorum parentum, & iam agitur 20. annus, quando non ita libere accede bant ad Hebraeos ad emenda vestimenta, sed nunc non ita facilis est occasio indumentorum. si quis vteretur caligis sanie imbutis inficeretur certè, sed non ita fa cilè, scio autem, ego eos qui curati sunt à Gallico atque eisdem vsi sint calciamentis iterum in luem inci disse. De ablutis non est timendum. Istae sunt causae extinsecae, inter quas addatur mammillarum suctio. primis temporibus credebant ex vsu vitrorum, atque poculorum posse nasci affectionem istam. & ego locutus sum cum sene, qui hebebat domi duos laborantes, habentes partes posteriores vlceratas, & asserebat se infectum ob vsum eiusdem latrinae. Vidente quanta morbiistius erat rabies; Hodie non est timendum de hoc. Inter causas internas connumeratur primum vis imbecilla spirituum naturalium, nam non omnis communicatio substantię inficit: exempli gratia est hic laborans pestilenti morbo, omnibus nobis communicatur eadem fuligo, & tamen hic infi cietur peste, ille verò non, huius causa intrinseca est non extrinseca, quia eundem attrahimus aerem, & est quia cordis spiritus istius imbecillus est, illius ve rò robustus. Ita in morbo Gallico sunt decem cooeun tes cum Gallica, quorum sex non inficiuntur, quoniam hepar habent robustum, & spiritus potentes, non facilè aptos pati, sed paratos hosti resistere. Addatis dilatationem vasorum, nam nisi venae, pori, & meatus dilatentur nulla fiet communicatio, vt possit fieri transitus vaporibus, & saniei. Hinc est quòd qui habent penem solidum, & durum, non ita facile cor ripiuntur. Addatis accesionem facilem humorum.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
