# De morbo Gallico 64

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, AVIDITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/64

ego obseruaui quòd qui sunt frigidioris habitus non ita facilè corripiuntur, neque frigidiores aetate vt se nes, quia in his non facile humores inflammantur, senes coeunt fortasse frequentius, quam iuuenes, & licet non ita prompte, coeunt tamen. Ego obseruaui senes, adeuntes meretrices publicè infectas, & nunquàm infectos, ego non possum dare aliam causam nisi, quia humores non facile incalescunt, quia habitus, & aetas non facile incalescit. (potest etiam referri occasio ad duriciem cutis, ad siccitatem, ad pau cam quam cum eis habent foeminae delectationem, ad duritiem glandis, & internae cutis praeputij eorum, quoniam cum in tot congressibus vsi sint suis lanceis qui fieri potuit, vt non obduruerint? quae omnia in causa sunt vt hosti impetum facienti resistatur.) Adda tis, & substantiae naturam, molliciem, & lenitatem partium. Addatis vltimò animi affectionem, nam non est dubium, quòd si quis affectione intensa, coluerit cum muliere, & agatur amore nimio non inficiatur. Et haec erit fortasse alia causa cur senes non infici antur ita facilè quoniam friget Venus in eis, & amor frigidis est infixus medullis, curis animum implicitum habent, familiae, filiorum, atque nepotum sollicitudine vexantur, non ita vt iuuenes cogitationibus expertes non nisi praesentibus voluptatibus inten ti, totos se brachijs meretricum atque earum ampleri bus dedunt) Hinc est cur reperiamus tot maritos si lico non inficere coniuges, & e contra. consulatisio bilissimos, atque excellentissimos viros in praxis citatos. Vnde hoc? ego credo quòd prouenit ex ani mi passione: quum Adultera cognoscit amasium fernetamore, & ideò inficitur, non amat virum, non seruet animus, non incalescit cum eo, sed frigida incet, atque morosa. Praeterea fortasse morsus adest conscientiae testans esse adulteram, ideò sine amore coit, & potius timet; ob id multi credunt habere conluges honestas, & castas, quae tamen lue Gallica plo jant. Praeterea contracta est consuetudo coeundi ideò mvtroque deest affectio animi.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
