Latin
AVIDITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 66
Unproofread scanNot analysed yet
Verum cum in morbis diuturnis dentur tempora, principium, incrementum, status, &declinatio, &cum morbus Gallicus diuturnus sit meritò distingitur in sua tempora, &ratione istius mutatae aetatis fiunt symptumata propria morbi principiantis, quiescentis &hac ratione, ego distinguam omnia symptomatim duas partes, in illam quae continet affectus conseque tes ad Gallicum principatum, &in illam quae cunnet affectus inueterati morbi. Prima continet hacigna. statim cum adolescens infectus est sentit leuem lassitudinem spontiuam omnium membrorum saeuum morbum pronuntiantem, cum tamen prius robustissimus, &animosissimus esset. Percipitur grauitas in corpore toto, &praecipuè à somno. sentit torporem grauitatem, segnitiem in vniuerso corpore, ratio huius est, quia infecti sunt spiritus naturales, qui sunt immediatum instrumentum facultatis substentantis corpus, &ideò grauius hoc quam antea videtur. Prę terea adest dolor vagus, paruus per vniuersas partes, postlassitudinem corporis nunc dolet caput, statim cessat, aditque humerum nunc dextrum, nunc finistrum, linquit hos, reuidet crus vnum, aut alterum &sic facit de singulis membris. Causa est vaporqui dam, qui incipit eleuari ab hepate nondum genitu est humor malus morbi, sed ratione hepatis esseruescentis ob communicatum morbum gignitur vapor paruus ideò dolores sunt vagi. Tertiò incipiente bo, &aliquantisper ingrauescente, immutatur color facies. Videbitis angelicam, viuacem, splendidi faciem inuenit mutatam in deterius spatio trium, quatuo E MOREOOAELOICO. quatuor dierum. Quae mutatio? Falloppius ignorat.