Latin
AVIDITOT
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 68
Unproofread scanNot analysed yet
annis quibus obseruata est Gonorea Gallica. Ex quo colligimus variam esse naturam morbi, &possumus expectare noua symptomata; Vtinam leuia sint. quomodo autem cognoscenda hęc Gonorea postea docebo, ne hic aggregem omnia. Causa autem eius est labefactatio spirituum, qui regunt facultates testium &ita dissipatur robur illarum partium, &sic non pos sunt continere semen, sed continuò stillat. At iam progressi, &confirmati morbi signa inuestigemus. Primùm sunt pustulae in vniuerso corpore durae, &graues in capite, &barba. aliquando cum crusta, ali quando non; aliquando cum sanie, aliquando non &sciatis non posse esse morbum nisi sex, aut ad minus quatuor mensium, quando huiusmodi sympto ma pullulat. Qui incipit hieme producet crustas principio aestatis, qui verè, autumno, &c. Suborium tur autem pustulae; quoniam materia infecta transmittitur ab hepate; secundò quoniam pars laboranpustulis non benè concoquit sua excrementa, &ideò congerit ea. Secundò suboriuntur vlcuscula in pudendis callosa, vel fiunt callosa, quae incaeperant. Quo ties videtis sanatam cariem, &quòd remanent calli circa cicatricem, tenete esse confirmatum Gallicum ideò moneo vos, vt hoc recordemini in curationibus, quoniam calli illi sunt manifestissima, &demonstra tia signa morbi confirmati. Tertiò in loco est vueae molificatio. in faucibus gurgulio dependet, quem vueam vocamus, quae si humida fiat pender, &humectat au ces, Vnde fit raucedo vocis, aperite os, quum audietis voces istas raucas, &videbitis vueam humecta tam, &non est catarrhus distillans, dicite esse Galli tum confirmatum.