# De morbo Gallico 72-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/72-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/72-2

Cap. XXIIII. INTER cap. proposita in hoc tractando negotio quartum curationem morbi continet post cognitam affectus naturam, causas, atque signa, quae curatio multiplex, est, & varia, hac praecipuè ratione, quoniam non habet vim collocatam in Methodo ipsa, semper fuit empirica, quia casus, & experientia simul iuncta remedia subministrarunt, & quoniam casu inuen ta sunt remedia varia, ideò variae sunt rationes curan dimorbi. prima ratio est illa, leuis tamen, quae est ma rimae corporis agitatio, & exercitatio, & haec valet in Iuuenibus robustissimis, qui solo sudore facta simpli ci corporis expurgatione, sanati sunt aut lucta, aut la culo, aut saltu, aut lusu pilae, tantus calor cressit, tanta discussio fit excrementorum, renouantur spiritus, & fiunt puriores apti ad superandam labem, & hoc non est mirum si aliquando viscus per sese ipsum sanat lue INIUMTOT ILLO

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
