# De morbo Gallico 72

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, AVIDITOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/72

per omnes debitas propellere vias, deducit ad cutim, vt ratione pororum exalent, hinc cadunt pili ob erosionem; demittit ad os, & ideò palatum corrumpunt, atque dentes; per nares fugat, & ideò eum vlcerant; vltimò conatu per aures tentat detrudere, cumque flatus, vapor hic infectus sit, atque crassus violent a eiectus sonitum facit.) Vitimò succedunt aliquando quaedam affectio nes veluti astma, quae superueniens indicat morbum incurabilem, non crucietis aegrum astmaticum, quia non sanabitis. De his omnibus symptomatibus, ego postea senitionem, atque curationem tradam, & licèt difficillima sint tamen polliceor me inuenisse meditamenta, quae certò, citò, & tutò (quantùm fieri potest) curant. De curatione morbi, & primum de exercitatione

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
