# De morbo Gallico 74-2

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/74-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/74-2

Cap. XXVIII. ALII tentant Methodo rem hanc aggredi, (quan Methodus. uis ab empirica principium sit, subministrata à casu & experientia) ista est vera, & regia curatio, de qua primò tractare tentemus. Proponatur Iuuenis laborans morbo Gallico, & morbus adhuc crescat, proponuntur tres indicationes tres scopos constituentes. Nam diximus morbum esse affectum in tota substan tia hepatis, cui succedit ebulitio spirituum, ad quam intemperies calida, & sicca adueniat, quae non est m tura morbi, sanatur morbus, & tamen relinquitur caliditas, & siccitas.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
