# De morbo Gallico 75

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/75

Tertiò diximus, quòd stante ęgritudine succedit generatio excrementorum in om nibus partibus. Hoc constituto prima indicatio respicit excrementa; secunda feruorem illum; terua naturam morbi: opus ergo est, vt nos totam affectionem auellamus, contemperemus intemperiem, & euacuemus excrementum. sed quoniam excrementorum copia solet esse impedimento curationi, ex seeundo, & tertio Meth. habet rationem causae, siue qua non, ideò sine eorum euacuatione curationem aggredi non tentemus. secundò cum habeamus intem periem calidam, & siccam, ideò eam auferamus postea quam excrementa excreta sunt, nondum antem facta nè fiant prohibeamus. ista autem ratio ent methodica poenitus, empirica tantum in curatione luis. Hoc autem fieri non potest nisi ita muniamus corpora, vt nihil officere possit, & primò castigemus res non naturales, quae prosint curationi, non obsint; & ideò moneo vos vt in principio statim habeatis rerum non naturalium curam, quia morbus longus est, & validus, ideò oportet optima diligentia vt inter quas primum locum habet aeri, in quo non videtur aliquid notandum, quoniam experientiam docet, vt Gallico laborantes non prohibeantur ab hoc, vel illo aere, tamen aer attrahitur continuò à nobis, ideò potest variare affectum, & hac notaui ego experientia ductus, aer marinus (dummodò sit in loco salubri) est praestantissimus omnium in morbo. Gallico. Crebra est mercatura Gallici Venetijs, sed act salubertimus est, secus oporteret relinquere locum inhabitatum, & aliunde nouos colonos expiscari; rar vidi adolescentem euntem illuc cognoscentem mulierem, qui non redat infectus, sed aer marinus prohibet, vt non corrumpantur homines paenitus. Romae sunt meretrices, sed non adeò viget morbus hic At Bononiae aer pessimus est, quia frigidus, & acutus, statim morbus ibi petit caput, atque palatum inficit, idem Florentiae accidit; licet ibi per aliam viam reuertentibus scorta sint infestissima.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
