# De morbo Gallico 79

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, IDILITET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/79

Somnus longus, quamuis faciat ad concoctionem excrementorum, tamen malus est: quia replet caput, & laxat omnes arctus & licet post assumptum syrunpum matutinum, & vespertinum concedamus somnum, tamen exceptis illis temporibus vigiliae oportunae sunt, quoniam siccant, & feruorem extinguunt, sed animi passiones, & immutationes notandae. Qui laeti sunt qui derident morbum, licet eadat his barba, & capilli nunquam animus affligitur, hi duplo itius sanantur, quia viget tunc calor naturalis, contra moerores, molestiae timores excruciant homines & impediunt medicinarum actiones. Vnde quum furiosos, desperatos video aegros semper malum pro fero iudicium de his; quia producitur longo tempore morbus. At consessus amicorum, concentus, sonus, animique tranquillitas faciunt multum pro sanitate recuperanda. Habenda quoque excrementorum ratio, ne vapor efferatur ad caput, ideò plisteri bus aut glandibus lenimus aluum. De excrementis seminalibus not. quòd quidam sunt, qui nisi coluerint nunquam sanantur, tamen rari hi sunt. Et ideò omnibus mandate, vt caueant à venere, quia omnia proritantur, & si possem meminisse exemplorum nu merus esset infinitus eorum, qui curati à morbo Gal lico post quindecim dies coeuntes exacerbato morbo cruciati sunt. Huius affectus causam modo hilares adeamus, si verus est, quoniam fortasse dubitamus; sunt qui nisi coiuerint non liberantur, & sunt salaces cobustissimi iuuenes, atque optimè refecti post potum decocti. An quia excrementum est semen retentum, & laetos iuuenes reddit coitus moderatus? hilaritas autem necessariò requiritur his, qui citam, & tutam quaerunt sanationem, & natura liberata ab eo, quod eam grauabat fortior reddita reliquias morbi fugati an quia dictum est exercitationem principatum propellere morbum, quia auget calorem naturalem, & hic coitus (si moderatus sit his) idem facit, & propte rea vnitus suscitatus affectus reliquias expellit, atsapius proritatur morbus, si liberatus à Gallico quanprimum adit scortum.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
