# De morbo Gallico 81

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/81

Cap. XXX. ren ouipa HIS ita constitutis deueniemus ad primum, stopum propositum, quiderat, vt euacuaremus materiam praesentem; habemus morbum in substantia, cum quo feruor adiungitur, ex quo intemperies calida ori tur, & excrementosa, ideò euacuemus primo humo res, & ita not. quòd omnis tractatio morbi Gallici debet ab hac auspicari. & Empirici etiam id faciunt Humores autem praesentes cum peccent, vel in qualitate, vel in quantitate, vel in vtroque, diligenter ergo obseruandum. Nam si peccant in quantitate se cabimus venam tantùm; sed rarum est, vt non pec cent etiam qualitate. Cum igitur euacuandum corpus primò secamus venam, lenitione tamen alurpri cedente, vel per casiam, vel per serum, vel perser ros. sol. secamus autem venam, vt primò temperemus ebullitionem in hepate, secundò vt immu mus materiam alterandam medicamentis, & euacuam dam; Tertiò cum morbus sit per contagium, & inficiat hepar, ad quod fit concursus humorum, fiet renulsio a partibus intrinsecis ad extrinsecas. Dimitto magnitudinem morbi. Hęc tria sunt, quae indicant nobis sectionem venae, & secanda est venam in cubito dextro propter rectitudinem visceris. Sed not quod saepe non possumus vti tali euacuatione, quoniam in principio morbi, vt plurimum solent adesse bubones, qui cum sint facti propero fluxionem ex epate et pellente ad sua emunctoria, ideò secando venam di uertimus materiam à bubonibus ad viscera, & si est tutum est ab omnibus quod non secetur, ne recum rat iterum materia per hepar, ideò sunt Medici, qui nunquàm auderent seccare venam praesente bubo ne, cum viderint sectam venam fuisse causam delite scendi bubones, ex quo incrementum secutum est morbi, & exacerbatio.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
