# De morbo Gallico 83

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, Cap. XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/83

Secundò obser uate dolorem; si interea dum quiescit aeger adestdolor non dubitandum est, quod aliquid fluat adhuc, Idem de colore. si erit semper ruber tribus diebus ibi est calor multus faciens ad actionem, & tunc non secemus venam, nisi tanta sit fluxio, ita magnus tumor fiat, vt timeamus successuram aliquam corruptionem; hoc autem rarum est, ego in toto temporis curriculo vix semel, aut bis habui occasionem istam cum non adest fluxio secate basilicam dextri lateris audacter. De praeparatione humorum. Cap. XXXI. SECTA vena pro ratione virium praeparandi sunt

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
