# De morbo Gallico 87

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, HOREO CALLISO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/87

in molem humorem melancolicum, vel generat illum, hoc medicamentum est attenuans, siccans, & frigidum, quantò magis laederet si esset calidum, & siccum. Ideò laudat Montanus, vt in morbo, in quo melancolicus humor abundat primò diluamus humorem, postea attenuemus, demum euacuemus. Quomo do autem concoquendus humor iste? per concoctionem intelligimus rem non ordinariam, nam prae ratio humorum, attenuatio, &c. est concoctio, de hac non loquimur, sed intelligit Mont. concoctionem, id est eliquationem, & dilutionem, Quomodo aute eliquantur humores isti? veluti omnia alia ab arte. quaedam enim à violento calore veluti metalla, quaedam ab humido calore, & tenuissimo, & est quoddam genus metalli, quod talcum vocatur, si hoc esset in fornace vitraria per spatium trium mensium non eliquaretur, & vocatur à Plin. Talconium, tamen balneo ma riae eliquamus ductum in puluerem. Sed postquam Talci huius mentio facta est, eius naturam, atque descriptionem hauriamus, causamque inuestigemus cur humido calido liquetur, non humido frigido, aut calido sicco? hoc autem facimus, quò res verè & per causam, non sophistico modo sciantur. Ideò alciu sculè repetentes, quae ab Ar. 4. meteo, cap. de eliquatio ne, & congelatione dicta sunt capiamus, Alchimista rum, atque metallicorum opinionis non aspernantes, qui operibus, sensu, & experimentis penitus re indagarunt. Dicimus ergo quòd quaecunque à calido coagulantur ab humido dissoluntur, haec autem terrena sunt, vt sal, & nitrum, quae fuere à calido coagulata, puta à Sole, licet de his dubitet Ar. quae verò à frigido coagulantur, igne liquantur, & vt plu rimùm aquae potius subijciuntur, haecque sunt au rum, argentum, aes &c. De adamante dubitatur, qui igni positus frigidus semper manet, & resistit, & ta men à frigido congelatus est, apparet enim glacies quaedam. at hoc est aut, quia pori eius adeò co pressi sunt, vt ignis quantumuis subtilissimus penetrare non possit, aut quia sulfure caret (vt Alchimici te nent) & ideò accensa flamma non potest pabulum ha bere quo mediante viscera eius penetret. Hinc est d. Ar. quòd alter coagulatus à calido non potest ab humido dissolui, angustia enim potorum impedit introi tum aquae ad interiora lateris. habet autem later angustos poros.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
