# De morbo Gallico 88

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, HOREO CALLISO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/88

quia calor agens in materiam eius con uertit humidum in vapores, qui per poros arctos exhalant, per quos non potest aqua introduci, quia cras sior. Modò ad Talcum deueniamus cuius descriptio nem non vidi apud aliquem, ego eam inueni cum cal cinatione, praeparatione, & multiplici eius condimen to in manuscripto codice D. Petri Agathi mei Genitoris patrui, solertis naturalium ac supernaturalium rerum inuestigatoris, secretorumque Naturae mirabilis inuentoris cuius opera plurima apud me extant, plurima tempus atque Italię calimitates abstulerunt. Dicit ergo, Talcus est lapis terreus duum generum Lunae, atque Solis, lucidissimus, foliatus, naturaliter compactus ex mercurio, & flore terrae sine sulfure, cuius folia minuta ex parte vtraque sunt perlucida, peruia, subtilissima. quae motu digitorum velut in arenam minutissimam resplendentem redigun tur. Hae sunt Notae talci, multa subdit alia pro lapi de Philosophorum, quae quia non faciunt ad rem ideò omittenda censui. Nec omnes particulas descriptio nis declarabo, sed tantùm eas assumam quae pro cau saefaciunt inuentione, hic fuit fortasse illius sententiae, quam visus est sequi Alb. Auic. & Hermes, quòd me tilla fiunt ex argento viuo tanquam ex sanguine men struo, & sulfurae tanquàm ex semine viri, sed quia Talcus non est verum mettalum completum ideò de esse lapidem terreum absque sulfure. liquatur ergo balneo Mariae, id est humido calido. humido, quia Acalido fit, & terminatur, & ab eo congelatur, vnde humidum eius absumptum est, & comminutus in arenulam redigitur, at oportet humidum esse, quia angusti eius sunt pori; hinc splendor, hinc lux, quia superficies leuigata compressa; modò calidum strictos aperit poros, & dat aquae viam, vt in intimas partes penetret, eum liquefaciat; lateri autem aqua non sufficit calida, quia violento calore absumptum est humidum conuersum in vapores, & arctissimae re lictae sunt viae, ex quibus transitus non patet aquae Hinc prouerbium vulgatum exijt de eius ablutione, quoniam superficies tantum abluitur; interna humo rem non sentiunt.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
