# De morbo Gallico 89

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, HOREO CALLISO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/89

adde quod siccissimo existente latere, cumque diu ignis in eo laborarit sicut in calce seruatur minera ignis, atque vestigium flammae, & hinc est quod in calce accensio fit, atque ebullitio in latere quoties proijcitur aqua, quia quasi seminarium ignis relictum erat in eis, & in illa siccitate latebat sunt ergo veluti flammullę latentes quę liquefieri non possunt. At calx liquefit, dico quod humido dissoluitur, atque calido in se excitato causa est humidum in eo; & tenacitas penitus consumpta, qua corpora termino consistunt suo, & amissa alienum quaerunt; in latere continuans illud humidum quo later consistit, & est, relinquitur, & densius compactius redditur, & ideò non dissoluitur. Haec dicta sint breuiter, vt ingenia aliorum excitentur, non vt profiteas esse nouarum causarum inuentor, arcanorumque perscrutator. Haec relinquo Gardano qui nouit arcana eternitatis. Modo ad rem nostram descendamus. sicut, ergo in metallis è terrae venis exhaustis, ita in hu moribus nostris videre licet. melancolici humores à magno calore assantur non eliquantur, at à tenui calore actenuantur, atque liquantur, hoc autem prinium fit per rationem victus, calefacientem, & humefacientem, inter humectantia sunt carnes tenerae, prisana ordeacea, & exzea, & triticum, sed, qui ptisana refrigerat, ideò opportet cinnamomum admiscere. Vinum pauciferum, oligophoron, & sul dulVOR

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
