Latin
9
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 9
Unproofread scanNot analysed yet
benignitate, &autorita te Romae confirmatus, Tridentum inde, vbi sanctißimum Patrum cocilium cogendum erat, profectus es, ibique agens, breui Regis eiusdem literis, te omnino inscio, &nihil tale cogitante, in Archiepiscopum Panormitanae gregis electus, atque assumptus es, nec minore deinde studio in te Pius iiij. Pont. Max. cum vniuerso Illustriß. Card. con sensu, cotholici, ac pißimi Regis iudicium, voluntatemque comprobauit summa cum laude, &litudine dignitatis tuae. sed cur in laudando nostrae fidei Praeconio tam breuis, tamque ineruditus exi sto? quia habet nescio quid, quod mente concipi, lingua pronuntia ri, calamoque scribi minime potest. satius erit si meae orationi silentium imponens, Te omnium humanißi me oratum velim, vt munera no stra, qualiacunque sint, recipias atque defendas, ego enim, &ipsa Tua sumus Vale datum Patauij Idibus Nouembris. 1563.