Latin
OCALLICO
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 91
Unproofread scanNot analysed yet
Exhibe mus huiusmodi syrup. sine molestia exeuntibus domo. solemus enim dare quinque, aut sex syr. qui aluum mouent. Recipe ergo mirabol. omnium ana vnc. 5. contundantur crasso modo, &infundantur in 7. lib. aquae fumit. &quando volumus medicamentum robustis solemus accipere succum fumit. depuratum pondere 7. lib. infunduntur spatio 24. horarum, addi tur polipodij, fol. senae, epithym. ana vnc. i. liquit. ta sae, garioph. semin. citri. ana drach. ij. cortic. elleb. nigri vnc S. ego aliquando soleo admiscere agarici drach. i. s. aliquando hermod. vnc. 5. prout mihi videtur quod sit vrgens phlegma si non est phlegma dimitto haec. Quae omnia simul bulliunt ad consumptionem medietatis, colantur, &leuiter exprimuntur, &diuiditur in 6. syr. totum decoctum, &vnicuique adiun gimus syr. de fumot. vnc. i. 5. syru. de cortic. citri vnc. . ita vt sex sint vnciae. decoct. &duae syr. aliquando ego accipio decoct. vnc. 5. syr. ros. sol. vnc. ij. sed since ra descriptio Montani prima fuit. Vos potestis exhibere sine dubio hoc medicamentum, scio aliquos damnare, sed hi male faciunt, quia ex hoc nullum sequitur incommodum Bras. qui experimenta plurima sper hebat solebat ad euacuandos humores melan colicos in Gallico conficere vinum solutiuum. Ego praeter dicta communia mentionem facio istorum, quae magistralia sunt, opus enim est semper Medicum ha bere aliqua recondita, &ego eo libentius vobis conmunico