# De morbo Gallico 95

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/95

si morbus Gallicus est inficiens hepar à tota substantia, DAERI stantia, Iuniperus eum non nisi qualitate occulta, & substantia propria sanat; licèt sui siccitate, & vi excalefactoria dici possit humores illos putridos fouen tes morbum, naturaeque obsistentes temperare, quemadmodum enim humiditas mater est putredinis, ita siccitas ei reluctatur; an quia acris est, & erodit humores illos putres, & digerit ex Dioscorid. libr. Plin. libr. 16. capit. 25? an quia cariosam senectam non sentit, atque tanta eius cum igne familiaritas, vt multi asserant ex Iunipero factos carbones tanta esse vi, vt per annum integrum ignem seruent incorruptum fortasse. Prometheus fur solaris ignis auxilio Minerue limoni ligni facula vsus est, & vestales virgines absque labore igne annuum his carbonibus seruabant, atignis erodit omnia, conterit quaecunque ei afferuntur, ita decoctum iuniperi oblatum humorem putem resecat, excedit, atque vindemiat. Decoctum autem salubre est, Ramenta lethalia, ratio est haud absimilis ei, quae in coloquintidis apparatu circunfertur; si enim optimè non trituratur, & cribratur hę ret, atque vlcerat, sic iuniperi scobes ob siccitatem adhaerendo suffocat. succus autem hiucae, & porri interficit. Ratio pendet à duplici causa vna est partium tenuitas vnde est facilitas penetrationis, altera est libera qualitas, & facultas ad nocendum in succo ipso, posteaquam soluta est societas, quam inierat cum parte terrestri, quae pars eius ferocitatem cohibebat qualitate aduersa, quemadmodum eius cras situdine tardabat celeritatem. At quare est quod Afri transeuntes in Numidiam, aut Nigriticam Aethiopiam solius coeli beneficio à lue Gallica liberantur? an quia Numidiae hodie Arabes dicti incolentes Mediterraneas Africae oras, montibus assueti, Nomades dicti à Pli. libr. 5. capit. 3. & 34. à permu tandis pabulis circunferentes domo plaustris ductilibus vnde vagi dicuntur, vagabundis enim populationibus dediti ex equo, & lancea solis vectigalia hau riunt currunt semper, semper armis vacantes in Regionibus illis calidioribus sudant, atque continuò laborant.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
