# De morbo Gallico 97

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico, EFALOLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/de-morbo-gallico/97

EFALOLI De natura ligni Guaiaci. Cap. XXXIX. PRIMò ergo de Natura Guaiaci loquamur. vno excepto Io. Gallo, atque Consaluo Ouido, omnes alij ignorarunt eius naturam. Io. Gallus scripsit de vsu ligni sancti; Consaluus fuit Hispanus nobilis, qu scripsit historiam Indiarum Hispano Idiomate ad Ca rol. V. hic erat doctus, & acumine ingenij excellent Communis est opinio quòd lignum hoc sit vna planta, cum geminas esse constet, Non vna est arbori sed duae sunt, & distinguntur in propria Patria rarijs nominibus, & id; quod soleo dicere lignum nouum, & lignum vetus referatis ad duas species. Vni est. quę vocatur in propria regione Guaiaan, no Guaiacum, vel Gaiacum vocamus; & est lignum ex vna specie. habemus praeterea palum sanctum, lignum sanctum quod differt à priore, & adsunt notae, effectus, sapor, diuersissima, quoniam autem palus sanctus desijt ferri ad nos, ideò doleo non posse vobis ostendere, Qualis est arbor Gualacus Ba Consaluo ita describitur primò in summario cap. 86 secundò in historia integra lib. 10. cap. 2. est (inquit arbor altissima, & maxima, quae ad Iuglandis alti tudinem pertingit, aliquando paulò minor est, corti ce praedita est pullo, & viridi macula maculato, u vt subalbidus sit color, Folia habet Arbuti. (plant hanc videre potestis in collibus istis: nos vtimur scibus ad ignes, & quando exornant aedes pro nu ptijs, vel sacris, frons est veluti lauri, corbero appl lant, & producit fructus rubros, qui comeduntur pueris) fructus luteos profert per maturitatem, qu sunt veluti gemini lupini simul coniuncti (ego habui hos fructus à quodam Monaco) lignum durum, ponderosum, & in media substantia nigrum, circunquaque subalbidum. Haec est vera descriptio illius scriptoris qui fuit in Indijs, & ea quae viderat literis mandasuit. conferatis hanc cum descriptione Io.

---

Gabriele Falloppio, De morbo Gallico. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_morbo_Gallico.
