Latin
EFALOLI
Gabriele Falloppio, De morbo Gallico 99
Unproofread scanNot analysed yet
sed decipiuntur, &ego deceptus sum cum his; sed postea cum adhibuerim diligentiam, &suerim in loco, vbi vidi strues magnas horum lignorum potui obseruare omnia, &sic cognoui etiam differentiam inter lignum Guaiacum. &sanctum. Ego vidi frustrum Guaiaci paruum, &habebat nigrum interius, contra verò vidi crassitus dine mea lignum sanctum non habens nigrum in seideò dico esse naturas lignorum diuersas. semper in Guaiaco est nigredo in medio, circumquaque adest color subalbidus, sapor amarus cum acredine quadam, in Guaiaco continetur pinguedo parua, tamenvt ex ipsa oleum educere possimus, Hae ergo sunt no tae Gualaci nigredo in medio, subalbida circunstantia intercurrentibus linies subnigrioribus, sapor ama rus, acredo quaedam, &in eo pinguedo contenta. No tae palisancti. tota substantia flaua est odor suauis cer tè, pinguedo copiossisima, ita vt duplicatum oleum extrahamus, sapor acer magis, &minus amarus, vn de decocta pleniora, pinguiora, &acriora valde; sen timus suauem odorem, Talis est, natura lignorum, At habemus vetustum, &nouum. si Guaiacum vetus, cortex crassus, truncus magnus amaror, &acre do parua. Iuuenescentis inditia sunt amaror maior, &insignior acredo, &amolitudo trunci tenuis, &graci lis, quod dico de Guaiaco, intelligo etiam de ligno sancto, sed magis odoratum, magis pingue, magis acre, &minus flauum est iuuenescens sanctum lignum. nos tenerrimum accipere solemus, &ita in Indicis regio nibus accipere solent ex tenera arbore. Verùm quoniam ex his arboribus vna species decertur ex insula Hispaniola, vel ex insula Beata, quam distanta nostra Regione, altera defertur ex insula Diui Ioannis, ideò ligna rancida fiunt, quia nauigatio nes longae, ideò non possumus vti recentioribus lignis, &quoniam virtus magis seruatur in arbore majori, semper eligere solent lignum majus.