# Observationes anatomicae. Paris 10.5-7

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 10.5 to 10.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/10.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/10.5

Nam cùm anatomicis consentio, Processum esse ossis partem legitimam, non adnatam, sed ex ipsomet osse enatam, ac prorumpentem, quaeque nihil ab osse differat, vti in maxilla inferiore apparet. At cùm ista à me dicta in foetus formatione ossa sint, aut cartilagines distinctae, & tales aliquot annis post formationem perdurent, proculdubio non processus, sed appendices appellandae sunt. De vsu autem appendicum non loquar, cum ad anatomicam speculationem, quam in opere maiori perficiam, pertineat haec tractatio. Sed vnum hoc tibi promitto, me ibi esse verum appendicum vsum proditurum, quod à nullo, quantumuis docto anatomico, adhuc factum est. In ossium commissuris explicandis, scriptores parum inter se concordes reperio. Neque eorum diuisiones, aut classes, in quas ossium compages disponunt, mihi arrident. Quoniam aliqua addunt, quę non sunt, & quaedam alia, quae adsunt, praetermittunt: nec praeterea nuda capita proponunt, vnde diuisiones hae ortum ducant. Quare ego, vt habeas quid cum aliorum scriptis in hac re conferre possis, quan dam partitionem subiungam, quam octo annos antè in scholis meis auditoribus iam communicaui, ex hac cognoscere poteris, non solum anatomicarum vocum, quae ad articulos pertinent, vim, sed etiam veras ipsas differentias, quibus variae compaginum species constituantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
