Latin
101
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 101
Unproofread scanNot analysed yet
Ne igitur hoc fiat, spiritus hi ordinatam locationem requirunt. Hoc ita constituto patet pro ipsis spiritibus ordinatos requiri meatus, at ordinati meatus in aliquo cor pore necessariò efficiunt fibras. Fibrosum ergo ratione ipsius facultatis mouentis requiritur, quod sit illud corpus, quod se ipsum mouere debet. Tertiò ratione transmissionis. Nam excepto ipso corde nullum aliud corpus se mouet per insitam facultatem, sed aliunde recipit. Cùm autem facultas ista aliunde fluat, &per totum corpus mouendum statim &copiosa fluat, necessarium est, vt meatus adsint dispositi, qui per dictum corpus percurrant, quive spi ritus contineant, vt postea in illis spiritibus ita coordinatis facultas spiritualis, veluti illuminatio quadam &irradiatio à parte post partem, momentaneo quasi in instanti fiat, &fluere videatur. Nam si ad vnicam tantùm corporis partem perueniret, &non ad totum per huiuscemodi meatus, tunc pars illa di cta se ipsam moueret tantùm, reliquum verò corpus moueatur tantùm, non autem se ipsum moueret. Quamobrem ego colligam ob hoc, vt facultas ad vniuersas corporis mouendi partes starim defluere possit, necessariò requiri, quòd illud quam maximè fibrosum sit. Quartum, quòd dicebam esse obseruandum cuiusque causa requirebatur fibrosa substantia atque eadem carnea ad hunc motum, est necessaria propensio atque apta natura corporis subiecti ad hanc concipiendam facultatem, quae quidem propensio à carne dependet. Quoniam ego video corpora quaedam fibrosa, &quae habent adiunctos neruulos, à quibus facultatem habent communicatam, &tamen se ipsa non mouent. Alia autem se ipsa mouent cum tamen negari minime possit priora illa habere transmissam facultatem. Nam cum eadem vis tranfluxa per neruos faciat &ad sensum tactus &ad motum, neque ipsa facultas variet specie, quamuis effectus specie differentes edar, sequetur, quod cum dicta corpora vim sentiendi habeant, habeant quoque motus facultatem, &tamen non mouentur, quod exemplis plurimis patere potest. Et primum panniculi carnosi cuius aliquot partes mouentur, &sentiunt: aliquot verò sentiunt tantùm, &non mouentur: &tamen omnes fibrosae sunt, omnesque transmissam habent per neruos fa cultatem. Mouentur enim partes, quae in occipitio in fronte, atque etiam incollo ipso anteriori sunt, &in brutis animalibus plurimę, quae circa dorsum. Reliquae verò his dictis coniunctae, vel alibi per corium dispersae vlla ratione mouentur. Sed hoc manifestius apparet in ipsis musculis, quorum cùm geminae sint partes, altera quidem, quae musculi cor pus carnosum continet, altera verò chordam, ex his duabus corpus tantùm musculi se ipsum mouet, &contrahit: chorda verò tantùm trahitur, neque se ipsam mouet, vti in viuis corporibus manifestè cognoscere possumus. At in chorda iidem sunt ner ui commixti cum ligamento, qui &in corpore musculi reperiuntur: ipsa pariter fibrosa est, &habet meatus dispositos, atque per illos facultas ęquè transfunditur, hocque inde patet, quòd sensu prędita sit.