# Observationes anatomicae. Paris 102.5

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 102.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/102.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/102.5

vt de vtero & ipsius ceruice taceam, nónne in hac videmus tunicam exteriorem carneam manifestè nónne in ipsa cùm aliquando intromissa est fistula argentea, vt supressum latium educatur, manifestum persentimus motum, quo se ipsam constringit, & veluti, si quaedam manus esset, ipsam fistulam arripit? Nónne poterat natura, veluti intimam tunicam ex puro neruo texuit, exteriorem quoque formare? proculdubiò mea sententia potuit: cur igitur illud non fecit? dices ne mi Petre, vt carne lotium foueret: hoc equidem non est dicendum, sed potius vt motu voluntario, aut saltem mixto se ipsam moueri possit vesica hac ratione istius carnosae tunicae. His exemplis adhuc magis confirmatus veram hanc esse sententiam assero.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
