Latin
107
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 107
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum verò genus neruorum ab illis est, qui à ceruice exorti, atque cordis inuolucro adhaerentes descendunt ad septem transuersum, ac per ipsum disseminantur. Ab his igitur simplex neruus aliquando oritur, aliquando verò gemini, qui descendentes ad hunc plexum ita validum in ipsum inseruntur, distribuunturve. Tertium praeterea genus est ab ore ventriculi superiore, qua dorsum respicit, nam duo ibi nascuntur nerui vnus ab vno, alter ab altero ex iis geminis, qui à sexto pari ad ventriculum veniunt, qui duo nerui circa dorsum sub ventriculi parte posterio ri vniti in vnam propaginem, ad eundem plexum deueniunt, simulque miscentur. Neque ego vnquam potui ita hos geminos neruos secando prosequi, vt illos viderim aliquot propaginibus in renes, aut in veterum inseri, quod anatomicis quibusdam placet. Ex hoc igitur triplici neruorum genere conflatus plexus prima originem mesenterio prębet. Nam ex hac pendet maior ipsius pars robustissimè suspensa. Inferioris verò principij occasio oritur ab arteria vnica circa finem tertiae vertebrae lumborum ab aorta erumpente. Haec enim nouo alio neruoso plexu statim circundatur, qui variis neruis illam comitatur per totum rectum intestinum vsque ad sedem &per partem coli. Plexus autem hic originem ducit à superiori dicto. Quoniam inde in vtroque latere Dizted by Google latere propago vnica neruorum, ac satis crassa descendit, quae à paribus neruorum, quae è lumbis sca tent adaucta &ex aduerso concurrens plexum hunc minorem parit, indeque gemina membrana substantiae eiusdem cum peritonaeo exorta totam hanc mesenterij partem inferiorem vestit. Talem itaque obseruabis vtriusque mesenterij originem, in quo collocatae sunt glandulae plures, quibus vsum hunc adscripsere anatomici, vt sint veluti ligamenta vasorum ne disrumpantur, aut lacerentur in magnis, ac violentis motibus, qui vsus nullus mihi videtur. Rationes autem in alio opere audies, tantumque in praesentia verus tibi hic proponatur vsus, vt impediant ne vasorum ductus comprimantur, vel à repletis intestinis, vel à prono decumbente animali, vel con presso abdomine aliquo alio modo. Nam si ipsi compri merentur chyli distributio commoda minimè fieri posset. Aliud etiam non minus incertum addunt anato mici, glandulam πάγκρεας dictam ob fulcimentum ventriculi factam esse asserentes. Quod si verùm esset, inutile penitus reperiretur hoc corpus in bru tis, quae prona incedunt. Quoniam πάγκρεας in istis supra ventriculum iacet, non sub ventriculo, verus autem ipsius vsus est, vt insculptum canalem habeat, per quem vena illa insignis, quae à portis iecinoris ad lienem tendit tuto feratur. Illi nanque veluti puluinus insternitur, atque ab omnibus com primentibus defendit. Sed haec nihil ad institutum. Anatomicum dogma est, atque ab omnibus receptum, quod πόρσι κολήδοχοι, qui per iecur disseminantur omnes collecti in vnum meatum recta ferantur in ceruicem visicę feleae vocatae. Quod dogma minimè concors est cum natura rei.