# Observationes anatomicae. Paris 108

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/108

Nam si quis studium adhibere voluerit certo cognoscet caveris istos per rectum meatum ferri in intestinum duodenum, rectoque tramite, ac continuo in illud bilem flauam ad vsus oportunos exonerare. Sed quoniam semper commodum non est, dum chysus copiosus & recens reperitur in intestino gracili, vt subinde ex ipso intestino à bile proritato, ac se ipsum contrahente exprimatur, quia non fieret suctus, aut distributio eiusdem chyli ad hepar oportuna. Ideò natura magistra omnium pulcherrimarum inuentionum insertionem istius meatus per quem fertur bilis in intestinum artificiose ita construxit, vt dum extenditur ipsum intestinum, atque tunica tunicae constringitur, non possit hoc excrementum in cauitatem duodeni exonerari. Hoc autem fit dum intestinum plenum chylo in opere distributionis quasi turget, atque eo oblectatur. Ne autem excrementum in hepar regurgitaret diuerticulum fecit natura, in quo colligeretur, vesicam scilicet bilis quam huic meatui medio in ductu ceruice implantauit, vt in illam ad tempus regurgitans bilis recedere, ac colligi possit. Vnde postea aperto meatu duodeni refluens in intestini cauum se exonerat. Egreditur autem bilis tunc temporis ex vesica, quia vas hoc ita est hepati affixum, vt ab illo semper leuiter comprimatur in rectis animanrag tibus, in brutis verò comprimitur à ventriculo, qua ex leui compressione sit, vt aperto ductu bilis facilimè viam inueniat in intestinum. Si hoc obseruabis, verum manifestumque esse illud quod dixi inuenies, ac simul agnosces vanum esse illud anatomicorum inuentum in facultate triplici huius vesicae, qua attrahat, & retineat propter oblectationem quandam ipsum fel, tandemque idem expellat, cùm neque ipsa vesica attrahat, neque retineat, neque expellat per se, sed omnia efficit ea ratione, quam dixi: & si quid attrahit, illud est alimentum, quod per venas ad illam, vt alatur & conseruetur, fluit. In hac autem re decepti sunt nostri anatomici à situ ipsius vesicae. Quoniam cùm viderint fundum inferiora respicere, & quae ad ceruicem pertinent ad portas hepatis ascendere, ideò opinati sunt meatus recta in vesicam ab hepate ferri. Verùm si obseruauerint, quod ceruix propè portas quasi duplicata reflectitur, atque ipsius pars altera, quae cum meatu coniuncta est, quod non sursum ad portas, sed deorsum ad duodenum respicit, simulque diligenter inspexerint ductum, ac insertionem ipsius in meatum, non dubito quin πάλινοδιαν mutata sententia canant, ac verum vesicae vsum recognoscant. In cuius historia quaedam tecum disputarem liben ter de concretione lapidis copiosissimi, atque maximi, quem ego saepe & saepius cum in ipsa, tum in meatu ab hepate ad intestinum lato reperi, sed locus hic minimè istud concedit. Quare ad historiam. In qua vltimo addendum censeo, quod bis aut ter oiiij ed by Golos ad summum obseruaui meatum hunc, quo exoneratur bilis, cum propè duodenum est, diuidi in geminum canalem, & vtrunque paruo interiecto spa cio in idem intestinum inseri, seruata in vtroque artificiosa illa insertione.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
