Latin
110.5 to 110.6
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 110.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem velis, mis Petre, sinus dicti certam assequi cognitionem, aduertas ne sectionem moliaris in dorso, ac gibarenum parte, sed imposito specillo in meatum vrinatium secando vsque ad sinum illum gladiolo ascendas, simulque ipsum in sima parte diuidas per longum à superioribus ad inferiora. Quoniam hac ratione, apertis renibus, videbis torum sinum, &meatus, ac foramina illa extrema, simulque &carunculas, vel stillicidia haec obturantia. Sed de istis satis. Ad vesicam iam venio, in qua non aequè diligentes fuere anatomici, ac in multis aliis partibus. Quoniam non obseruarunt substantiam ipsius, quae partim neruosa, partimque carnosa cùm sit, ipsam tamen totam nerueam esse asseruntur. Scias igitur vesicam tres habere tunicas, vti ventriculus &intestina habent. Vnam à peritonaeo communem, &tioeted by Goo duas proprias. Alteram quidem, quae tenuis admodum est nerueam, lucidam, &candidissimam, omnique fibrarum genere neruoso densissime textam, à natura institutam ad continendum lotium ne extra excolet. Haec tunica facilimè si aliquantisper vesica in fletur ab exteriori separari potest, ita vt ego aliquando fermè totam separarim sine aliquo negotio, quod magni fuerit momenti.