Latin
114
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris 114
Unproofread scanNot analysed yet
Glandosa autem huius substantia solidior aliquantisper videtur quàm sit substantia testis, hocque illud est quod Galenus, aut diuinans, aut forte ab Herophilo assumens dixit ἐπιδιδυμέδα quo ad substantiam esse mediam inter restem, ac vasa spermatica, molliorem scilicet his, &duriorem illo. Cùm itaque in hoc corpore eadem sit substantia cum teste, idemque vsus. (Nam &in ipso semen fieri concedit Galenus &refertum semine saepe reperitur) neque varia adsit figura, meritò testiculum appellare poterimus διδυμιδα scilicet, cumque ipsi testi adhaereat ἐπιδιδυμιδα etiam vocabimus, atque illud praecipuè corpus est, quod in quibusdam hominibus ita laxo nexu cum teste iungitur, vt diuisi testiculi parui specimen praebeat, vnde aliqui πριορχεὶς vocantur ob hoc symptoma. Quoniam autem natura mirum in modum appetens conseruationem humnae speciei non quasdam statas constitutiones, aut tempora ordinauit, quibus vti multa alia bruta, ita homines turgore veneri affecti liberis operam darent, sed omnes tempestates, omnesque horas aptas, ac opportunas esse voluit ad veneris vsum, atque ad procreandos liberos, cumque hoc mininè fieri possit, nisi perpetuò apta subministretur materia, ideò quoque eiusdem naturae instinctu testes &vasa reliqua generationi seminis destinata ipsum continuò producunt, quod deinde à testibus per ediδυμίδα &meatum seminalem perpetuò ad ceruicem vesicae, &ad penis originem fertur, vt hoc medio in vterum tanquam in seminarium spargatur. lle tur. Verùm in veneris negotio homo multus esse non potest, neque perpetuò illi incumbere. Quare necesserium est, vt semen hoc colligatur &aceruetur, donec opportuna superueniente hora spargi possit. At in homine multi seminis non satis erant meatus, neque epididymis, aut substantia testium ad continendum semen, quod duorum, aut trium, &aliquando etiam plurium mensium spacio coaceruatur. Quamobrem natura propè implantationem meatum seminalium, quos πόροις σπερ ματικοὺ vocauit Herophylus &Galenus atque etiam ἄγγεια σπερματικὰ, vbi vniuntur simul, vt semen effundant in canalem, ad latera ipsorum circa ceruicen vesicae apposuit geminas quasi vesiculas, vnam in vno latere, aliam in altero, quę vesicae nerueae sunt, satisque insignes ac magnae, neque vnam habent cauitatem, vt aliae vesicae, sed multiplicem &anfractuosam, videnturque varicum complicationem formare, &nihil in humano corpore reperitur, cui magis assimilentur quàm varicoso vasi. In has vesicas, tanquam in castellum quodam aquarium exoneratur semen continuò, quotiescunque apertos meatus quibus in canalem influat, minime reperit. Ne autem copiosum semen totum in vnica cauitate contentum corrumperetur, ideò natura plures canales ac meatus in his vesicis effinxit, in quibus semen integrius seruetur, atque praeterea voluit plures esse &anfractuosas, ne statim semen totum vno in veneris congressu affatim eflueret, magno ve ita copiosi humoris impetu (si totus simul efp ij Dieted by Google flueret) ne aut meatus nimis dilatarentur, aut ne (quod saepe ac saepius in aliis vasis accidit) ex plenitudine quaedam obstructio statim fieret.