# Observationes anatomicae. Paris 117

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/117

Sed haec leuia, grauiora, quae sequuntur sunt. Auicen. 3. lib. fen. 21. circa finem meminit cuiusdam partis in pudendo muliebri sitam, quam virgam vel albathara vocat. Hanc Albucasis libro. 2. capitu. 71. tentiginem appellat, quae solet aliquando ad tantum incrementum peruenire, vt mulieres hanc habentes coeant cum aliis, veluti si viri essent. Partem hanc graeci κλητοριδα vocarunt, vnde verbum κλητορίζειν obscoenum diductum est. Anatomici verò nostri penitus neglexerunt, neque verbum quidem de ipsa faciunt. Particula haec eadem virili peni respondet, & ex duplici neruo constat intus spongioso, atque atriori crassiorique sanguine referto vti in viris. Oritur bifurcato principio ab osse vtroque pubis, atque in vtroque principio dicto musculum satis manifestum, paruum tamen pro magnitudine partis habet, vasa per dorsum curentia adsunt quemadmodum in virili membro, desinitque in quodam extremum, quòd ceu glans videtur contenta quadam pelle veluti praeputio, quae pellis iungit pudendi exterioris gemina illa corpora, quae à graecis, praecipuè à Sorano πτερυγὼ ματα vocantur. Totum hoc pudendum, quia paruum est, & latitat in pinguiori pubis parte, ideò anatonotamicos etiam latuit, atque ita latuit, vt ego primus fuerim, qui superioribus annis idem patefecerim, & si qui alii de hac re locuti sunt, aut scripserunt, scias quòd ipsam aut à me, aut à meis auditoribus accepere, neque tamen obid rem ipsam bene norunt. Extremam glandem istius penis statim reperies in parte superiori ipsius pudendi exterioris vbi iunguntur, vel vnde incipiunt dicta πτερυγώματα. Aliud etiam notandum in hoc sinu mulierum est, quod anatomici aliquot reperiuntur illos deridentes, qui hymen ibi collocant. Verùm mea sententia non sunt ita deridendi, quoniam re vera tu videre poteris in virginibus membranam quandam nerueam, non autem carneam, quae immediatè post ὄρηδραν (ita enim vocant graeci canalem, per quem mingunt foeminę, vel rectius collum ipsius vesicę) ad est, & claudit sinum per transuersum. Attamen non est integra haec membrana, sed in medio pertorata tanto foramine, vt minimus digitus manus suo apice in adultis facilè ingredi possit, hocque virginale claustrum est, ac per foramen ipsius facilimè egrediuntur menses: hoc noluit Soranus esse membraneum, sed potius esse ipsius sinus muliebris angustias factas ex quibusdam rugis collectis, quae à vasis ex vtero illuc prodeuntibus contrahun tur: cumque hae dictae rugae extenduntur in stuptatis virginibus, atque dum vasa dicta disrumpuntur dolorem pariunt, & sanguinem veluti si mactata esset victima effundunt. Pace tamen ego tanti viri dixerim, quòd mihi potius videtur membrana non Diogted by Gos admodum crassa, atque in medio anuli modò perforata, quae postea lacerata in stupro, ac praeter modum distenta dolorem incutit, & tandem veluti in viris sit, dum laceratur glandis frenum euanescit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
