# Observationes anatomicae. Paris 118

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/118

Ad vterum iam venio, in quo si apertè senten tiam meam explicabo, dubito ne hanc irrideas, cùm ea dicturus sim, quae non solùm antiquorum & recentiorum historiam redarguant, sed etiam funditus euertant dogmata quaedam, aut saltem titubare faciant. Non desistam tamen, neque ita modestum risum docti viri pertinescam, quin id, quod oculis ipsis saepe ac saepius vidi, aliisque etiam ostendi palam, enarrem. Scias igitur foeminarum vterum geminos habere κρεμαστῆρας, vnum dextrum, ac sinistrum alterum, qui ipsum in foeminis suspendunt, veluti in viris testes ipsos. Hos opinatus est Vesalius esse mu sculos vteri, atque satis malè depinxit, calamove delineauit. Musculi enim non sunt, quamuis aliquan do rubri & carnei videantur, sed sunt gemini processus neruci ab vteri lateribus orti, atque aliquando oppleti quodam carneo tomento, ita vt rubri reddantur, qui ascendentes ad inguina, ac perforantes peritonaeum, veluti in viris vasa seminaria faciunt, perforamen chordae musculorum obliquè descendentium egrediuntur, atque cum his statim extra abdomen iunguntur musculi suspensorij, veluti in viris, sed parui admodum: (Nam his musculis foeminae quoque donantur.). Processus isti cùm extra abdomen sunt, parum vergunt versus pubem, ibique finiunt in pinguedine latentes, neque neque vnquam inuicem iunguntur, neque ad tentiginem pertingunt, sed semper ab ipsa duum digitorum spacio distant. In extremo autem iidem processus saepe ita caui sunt, vt insculptam membranam elytroiden referant, haecque cauitas aliquando pinguedine infarcta reperitur, atque sedes haec illa est, in qua foeminarum ramex fieri solet, quemadmodum in viris ipsis. Egonque opinor, quòd vt in foemina omnes partes adessent, quae sunt in viro, ideò pro cremasteribus, ac tunicis vaginalibus à natura facti sint hi processus gemini. Omnes anatomici vno ore asserunt in testibus foeminarum semen fieri, & quòd semine referri reperiantur, quod ego nunquam videre potui, quamuis non leuem operam, vt hoc cognoscerem, adhibuerim. Vidi quidem in ipsis quasdam veluti vesicas aqua vel humore aqueo, alias luteo alias verò lympido turgentes. Sed nunquam semen vidi, nisi in vasis ipsis spermaticis, vel delatoriis vocatis. Aliud asserunt, quòd vasa ista spermatica oriuntur à testibus, atque cum illis omninò copulantur, & desinunt in cornua ipsius vteri ita appellata, quod minimè placet, quoniam nunquam obseruare potui meatus istos seminarios coniunctos cum testibus, nisi vterus malè affectus fuerit, in omnibus autem aliis, aut virgines fuerint, aut vitiatae mulieres, vel ediderint conceptum foetum aut non, semper desiunctos vidi testes a dictis meatibus, neque vlla apparet vena aut angustum vas, vel magnum, quod à testibus ad hos meatus transeat, solaque adest membranula tenuissima Diogted by Go à peritonaeo, quae cum omnia ibi contenta vasa venas scilicet & arterias vinciat, hos quoque meatus & testes simul compulat, ita tamen vt non se inuicen tangant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
