# Observationes anatomicae. Paris 119

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/119

Nam inter ipsos spacium fermè dimidij digiti transuersi intercedit, tantumque ab est, vt simul connascantur. Si igitur non connascuntur, vti re vera non faciunt, neque vasa media intercedunt, vide an verum illud sit, quod dixerim dogmata aliquot, quae ad generationem seminis pertinent valde ne titubent laborare. Testes enim mihi adfuere plurimi fide digni spectatores, quod saepius in his meatibus semen exquisitissimum reperierim, nunquam autem in testibus, praetereaque quòd meatus ipsos nunquam cum testibus coniunctos, nisi in malè affecto vtero, illis indicare potuerim. Nam si in vno latere adfuit tumor vel cancer, eiusdem etiam lateris testis ita contractus & colligatus cum dicto meatu apparuit, vt connati simul viderentur. At oppositi lateris sani scilicet testis non ita se habere semper visus est. Sin autem vtrumque latus erat affectum vterque meatus pariter coniunctus cum teste à me reperiebatur, hocque bis aut ter ad summum vidi. Meatus verò iste seminarius gracilis & angustus admodum oritur nerueus ac candidus à cornu ipsius vteri, cumque parum recesserit ab eo latior sensim redditur, & capreoli modo crispat se, donec veniat propè finem, tunc dimissis capreolaribus rugis, atque valde latus reditus finit in extremum quodam, quod membranosum carneumque ob colorem rubrum videtur, extremumque lacerum val de & attritum est, veluti sunt pannorum attritorum simbriae, & foramen amplum habet, quod semper claudum iacet concidentibus fimbriis illis extremis, quae tamen si diligenter aperiantur, ac dilatentur tubae cuiusdam aeneę extremum orificium exprimunt. Quare cum huius classici organi demptis capreolis, vel etiam iisdem additis meatus seminarius à principio vsque ad extremum speciem gerat, ideò à me vteri tuba vocatus est. Ita se haec habent in omnibus, non solùm humanis, sed etiam ouinis, ac vacinis cadaueribus, reliquisque brutorum omnium, quae ego secuiVenae & arteriae spermoticae (quamuis testentur anatomici vti in viris, quod antequam ad testes veniant, miscentur) seiunctae aliquod vltra testem feruntur, atque ita conspicuè ad ipsum vterum & ad meatus seminarios, quos plurimae ambiunt tendunt, vt ab omnibus distingui possint. Cùm autem ad vterum duplex venarum & arteriarum genus pertineat, alterum seminalium à superioribus descendens: alterum illarum, quae à lateribus vasorum ossis sacri oriuntur. Has in sinum vel (vt vtar ipsorum voce) in ceruicem vteri, illas verò in vterum ipsum vel fundum propagari dicunt. At sciendum est, quòd ista vasa superiora antequam omnia difundantur per vterum iunguntur cum aliquot ex inferioribus: & ita iuncta inseruntur in partem fun di propè ceruicem vel sinum ipsum. Quod si aliquando inconiuncta inseruntur, ab illis inferioribus semper aliquot rami ascendunt in fundum inserendi, qui simul atque in substantiam vteri ingressi sunt copulantur, ac connascuntur cum dictis superioribus venis.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
