# Observationes anatomicae. Paris 120

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris, 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae-paris/120

Quare perpetua semper adest coniunctio, aut extra vterum, aut statim sub peritonaeo, quo vterus vestitur, aut in ipsius met substantia. Hanc coniunctionem ab anatomicis neglectam opinor factam esse, vt foetationis tempore sanguis nimis copiosus à seminariis vasis delatus (quòd in aliquot praegnantibus manifestum est) possit per has inferiores venas in sinum muliebrem exonerari, cum alias menstruae purgationes recta per vteri fundum expurgentur. Nollem irrideri ab anatomicis, si dixerim in substantia ipsius met vteri horum vasorum dextrorum ac sinistrorum aliquot propagines etiam ita iungi, vt vnica fiant vasa, non omnes dixi, sed aliquot, atque ideò consensum inter dextra ac sinistra vasa dari, & ad foetum ab vtroque vasorum genere materiam transmitti: quamuis vmbilicales propagines in vno tan tùm latere vteri radices iecerint. Vnum postremo obseruaui in omnibus, quas secui foeminis, aut in partu, aut post partum statim, aut ante ipsum mortuis, carnem illam, quae placenta à me dicitur, semper occupare, vel haerere alteri tantum vteri ipsius par ti, in quam desinit foramen à meatum seminario veniens, atque illud quoque notaui, foramen hoc esse quasi centrum totius spacij, quod à placenta occupatur. In illis partibus, quae ad foetum pertinent aliquid habeo, in quo discrepem à reliquis anatomicis, primumque Dioizted by Google mumque illud est, quod dixi dum de arteriis vmbilicalibus tractarem, nempe non perpetuò geminas esse arterias, quae cum vena vmbilicali, & vraco ferantur ad foetum, sed saepenumero vnam tantùm, quae vti ex duabus maximis arteriis chorij simul iunctis conflatur, ita quoque praeumbilici foribus statim in duas diuiditur, vt ad ossis sacri arterias fe rantur. Secundum est, quòd placenta illa carnea, quae pro vasorum securitate vtero coaluit, nequaquam inter inuolucra foetus est connumeranda. Quamuis quidam asserant hanc à Galeno vocari corion, quod falsum est. Quoniam Galenus hanc carnem optimè nouit, non in homine quidem, sed in aliis brutis, & carnem concretam circa vasorum orificia appellat, non autem chorion, veluti in primo de sem. cap. 7. & in 15. de vsu part. cap. 4. neque credendum est eum ita stultum fuisse, vt cum millies dixerit chorion esse membranam ex semine factam, postea carnem hanc crassam, turpemque concretionem ex sanguine chorion etiam appellet. Hanc vnicam in homine & multiplicem in cornigeris concretam, aliqui volebant esse cotyledonas, de quibus loquitur Hippocrates 5. Aph. 45. sed ij castigantur à Galeno in eodem loco, vbi atque etiam in lib. de dissect. vteri apertè carnes has non esse cotyledonas asserit, sed ipsa vasorum ora, quae in vtero purgationum tempore acetabulares quasdam eminentias innatas habent, quales etiam in haemorhoidibus esse solent, veras cotyledonas esse probat ex auctoritate Praxagorae, cuius verba etiam adiungit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
